- BURAICUS
- BURAICUSepitheton Herculis, et nomen amnis. Pausan. Achaicis. Qua ad mare ex Bura descenditur, amnis est Buraicus nomine, et in (proxima) spelunca non itu magnum Herculis signum: Buraico et ipsi cognomen. Oraculi (cuius) sortes capiuntur per talos. Qui consultum venêre, precatione ad signum peractâ, votisque nuncupatis, talos-quatuor sumentes, eos iaciunt super mensam. Inscripti sunt certis notis tali singuli 3 earum illi notarum interpretatione in tabula (similitudinem sequuti) requirunt: quae ultima verba Graece habent Ε᾿πί δὲ παντὶ ἀςτραγάλῳ χἠματα γεγραμμένα. εν πίνακι ἐπίτηδες ἐξήγησιν ἔχει τȏὐ χήματος. Cuiusmodi divinationis genus Κληρομαντεία vocatum, unum ex praecipuis fuit, et in sortibus Praenestinis, Antiatinis ac Gerionis oraculo apud Patavium ad Aponi fontem aliisque pluribus, locum habuit. Vide Anton. van Dalen de Oraculis Dissertat. II. p. 342. et seqq. de vocis origine vero paulo supra, in Bura.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.